TROTINGI

TROTINGI
TROTINGI
in L. Longobard. l. 1. tit. 16. §. 8. Dum quidam ad suscipiendam sponsam — cum paranymphis aut trotingis ambularent: ioculatores sunt Papiae; qui Trutani aliis, amatores culinae et liguritores patinarum ac vasorum Car. Bovillo, qui vocis etymon arcessit a trua vase, quô aqua e coquina in lavatrinam fundi solet. Car. vero du Fresne sic dictos vult a Gallico treu, unde efficta vox treuvans quâ, ait, indigitabantur tributorum collectores et exactores, qui ostiatim tributa exigere solebant, ac praesertim eiusmodi census, qui inde Cens truans dicuntur in veterib. Consuetudd. quod a Dominis peti ac quaeri deberent. iam vero qui quaerunt, inveniunt; unde vocis treuver, seu ut hodie effertur trouver, originem petendam ab eiusmodi tributorum collectoribus, qui dicebantur avoir treuve, cum tributum le treu exegissent, Glossar. voce Trutanus, Gall. Truant, qua insigniri vulgo, ignavos illos, qui per provincias passim vagantur, et mendaciis strophisque suis omnibus illudunt, addit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”